- DONATIVUM
- DONATIVUMapud Ael. Lamprid. in Heliog. Post contionem pronuntiavit his quasi militibus, ternos aureos donativum: quae Donativi summa legitima erat, Salmas. ad Lamprid. in Alex. Seu. Casaub. Pertinacem in singulos denarium trina milia promisisse, docet ad Capitolin. in Vita eius. Idem, vicena milia quasi legitimum fuiise modum Donativi cuiqueve militum Praetorianorum praesertim dari solita, post susceptum Imperium at Centurionibus duplum datum, Tribunis vero et Praefectis alarum adhuc alterum tantum, ad Suet. observat. l. 1. c. 38. Atque h. e. quod pro rata, vocat Capitolin. in Pio, Actis igitur, quae agenda fuêrunt, pariter (Antoninus, Pius et Verus) castra praetoria petivêrunt et vicena milia nummum singulis ob participatum Imp. militibus promisêrunt, et coeteris pro rata. Vide eundem Casaub. ad Capitolin. nec non ad Suet. Iul. c. 38. Veteranis legionibus praedae nomine in pedites singulos super bina sestertia, in Equites Vicena quaterna milia nummum dedit, assignavit et agros. Populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei liberas trecenos quoque nummos quot pollicitus olim erat, viritim divisit? et hoc amplius centenos pro mora. Annuam etiam habitationem. Romae usque ad bina milia nummum, in Italia non ultra quingenos sestertios remisit. Uti autem Donativum militibus, sic Congiarium,dabatur populo. Vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.